HISTORIA LIBRI III REGUM

CAPUT XXIX: De Jeroboam, et Abdo, et vitulis

#III Reg. XII#III Reg. XIII

Porro Roboam collegit exercitum centum octoginta millia electorum, ut pugnarent contra Israel. Et misit ad eum Dominus Semeiam prophetam dicentem: Haec dicit Dominus: Non pugnabitis contra fratres vestros: a me enim factum est verbum hoc. Quod de schismate regnorum intelligendum est. Et quieverunt a praelio. Jeroboam autem dixit in corde suo: Si ascenderit populus iste in Jerusalem ter in anno, convertetur cor ejus ad Dominum suum Roboam, et interficient me. Tunc excogitato consilio fecit duos vitulos aureos: quos Josephus vitulas vocat, et constituit utrique fanum, alterum in Dan, et alterum in Bethel, et dixit ad populum: Ecce dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Aegypti. Quasi diceret: Omnis locus habet Deum, non habetis necesse ut ascendatis ad hostium vestrorum civitatem, ut ibi quaeratis Deum. Feci vobis vitulos aequivocos Deo, ut in eis adoretis Dominum, et constituam ex vobis sacerdotes et ministros, ne filiis Levi egeatis. Cumque immineret Scenopegia, constituit eis diem solemnem in mense octavo, quintadecima die mensis. Forte transtulit festum de mense septimo in octavum, vel lunatio Septembris descenderat in Octobrem. Tunc ascendit cum populo in Bethel ad diem festum. Dominus misit prophetam de Juda in Bethel, qui in Paralipomenon nominatur Abdo, hic a quibusdam creditur fuisse Gad, qui rege stante super altare ad immolandum exclamavit: Altare, altare, haec dicit Dominus. Nascetur filius domui David, nomine Josias, qui comburet super te ossa sacerdotum tuorum, eruta de tumulis suis. Et ait ad populum. Dabo vobis signum, quod locutus sit in me Dominus: Ecce altare scindetur, et effundetur oblatio quae est in eo. Tunc rex extendit manum suam, praecipiens eum apprehendi: et statim aruit manus ejus cum brachio. Altare quoque scissum est, et effusa sunt omnia quae erant in eo. Et timens rex ait ad prophetam: Ora pro me, ut restituatur manus mea mihi. Quo orante reversa est manus regis ad eum. Cumque dixisset ei rex: Veni ut prandes mecum, et dabo tibi munera. Respondit: Non possum. Sic enim praecepit mihi Dominus: Non comedes panem, neque bibes aquam, neque reverteris per viam qua incedis. Egressus itaque de Bethel, revertebatur in Jerusalem per aliam viam. Erat autem in Bethel propheta quidam senex, et jacens in lecto. Cui cum indicassent filii ejus quae viderant, et audierant, dixit eis: Sternite mihi asinum. Et ascendens abiit post virum Dei, et ait ad eum: Redi mecum ut comedas. Qui respondit. Non possum, quia prohibuit me Dominus. At ille: Propheta sum sicut et tu, et dixit mihi Dominus: Reduc eum tecum, ut comedat. Et ita seduxit eum, et reduxit. Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam, qui reduxerat eum, et ait in spiritu: Quia non custodisti mandatum Domini non inferetur cadaver tuum in sepulcrum patrum tuorum. Et nota quod per injustum juste locutus est Spiritus sanctus, ut ex eodem ore propheta poenam acciperet, unde et culpam acceperat. Cumque redisset vir Dei post prandium, occidit eum leo in via; asinus autem stabat juxta illum, et leo custodiebat cadaver, nec asinum tangens, nec illud. Quod cum accepisset senex ille propheta, retulit cadaver ejus, et posuit illud in sepulcro suo, dicens filiis suis: Cum mortuus fuero, ponite ossa mea juxta ossa ejus, ut parcatur ossibus meis pro eo, quando fiet verbum Domini de crematione ossium super altare. Jeroboam autem non est reversus a via sua pessima. Nam senex ille propheta persuadebat ei non fuisse verum prophetam, quem Dominus occiderat, et dexteram ipsius pro labore sacrificandi obstupuisse, et, cum requievisset, ad naturam propriam remeasse. Altare vero propter onus impositorum ruptum fuisse aiebat.